Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[13]
namque
horum posteri meliores illi quidem mea sententia
quam reliquarum philosophi disciplinarum, sed ita
degenerant, ut ipsi ex se nati esse videantur. primum
Theophrasti, Strato, physicum se voluit; in quo etsi
est magnus, tamen nova pleraque et perpauca de [p. 162]
moribus. huius, Lyco,1 oratione locuples, rebus ipsis2
ieiunior. concinnus deinde et elegans huius, Aristo,
sed ea, quae desideratur a magno philosopho, gravitas, in eo non fuit; scripta sane et multa et polita,
sed nescio quo pacto auctoritatem oratio non habet.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.